|
(1) Miraris cur me Laurentinum vel -- si ita mavis --,
Laurens meum tanto opere delectet; desines mirari, cum cognoveris
gratiam villae, opportunitatem loci, litoris spatium. Decem septem
milibus passuum ab urbe secessit, ut peractis quae agenda fuerint
salvo iam et composito die possis ibi manere. Aditur non una via;
nam et Laurentina et Ostiensis eodem ferunt, sed Laurentina a
quarto decimo lapide, Ostiensis ab undecimo relinquenda est.
Utrimque excipit iter aliqua ex parte harenosum, iunctis paulo
gravius et longius, equo breve et molle. Varia hinc atque inde
facies; nam modo occurrentibus silvis via coartatur, modo
latissimis pratis diffunditur et patescit; multi greges ovium,
multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis
et tepore verno nitescunt.
(4) Villa usibus capax, non sumptuosa tutela. Cuius in prima
parte atrium frugi, nec tamen sordidum; deinde porticus
in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola
sed festiva area includitur. Egregium hac adversus tempestates
receptaculum; nam specularibus ac multo magis imminentibus rectis
muniuntur. Est contra medias cavaedium hilare, mox triclinium
satis pulchrum , quod in litus excurrit ac si quando Africo
mare impulsum est, fractis iam et novissimis fluctibus leviter
alluitur. Undique valvas aut fenestras non minores valvis habet
atque ita a lateribus a fronte quasi tria maria prospectat; a
tergo cavaedium porticum aream porticum rursus, mox atrium silvas
et longinquos respicit montes.
(6) Huius a laeva retractius paulo cubiculum est amplum,
deinde aliud minus quod altera fenestra admittit orientem,
occidentem altera retinet; hac et subiacens mare longius quidem
sed securius intuetur. Huius cubiculi et triclinii illius obiectu
includitur angulus, qui purissimum solem continet et accendit. Hoc
hibernaculum, hoc etiam gymnasium meorum est; ibi omnes
silent venti, exceptis qui nubilum inducunt, et serenum ante quam
usum loci eripiunt. Annectitur angulo cubiculum in hapsida
curvatum, quod ambitum solis fenestris omnibus sequitur.
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod
non legendos libros sed lectitandos capit. Adhaeret dormitorium
membrum transitu interiacente, qui suspensus et
tubulatus conceptum vaporem salubri temperamento huc illuc digerit
et ministrat. Reliqua pars lateris huius servorum
libertorumque usibus detinetur, plerisque tam mundis, ut accipere
hospites possint.
(10) Ex alio latere cubiculum est politissimum; deinde
vel cubiculum grande vel modica cenatio, quae plurimo
sole, plurimo mari lucet; post hanc cubiculum cum procoetone,
altitudine aestivum, munimentis hibernum; est enim subductum
omnibus ventis. Huic cubiculo aliud et procoeton
communi pariete iunguntur. Inde balinei cella frigidaria
spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo
baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in
proximo cogites. Adiacet unctorium, hypocauston,
adiacet propnigeon balinei, mox duae cellae magis
elegantes quam sumptuosae; cohaeret calida piscina
mirifica, ex qua natantes mare aspiciunt, nec procul sphaeristerium
quod calidissimo soli inclinato iam die occurrit.
(12) Hic turris erigitur, sub qua diaetae duae,
totidem in ipsa, praeterea Chianti quae latissimum mare
longissimum litus villas amoenissimas possidet. Est et alia
turris; in hac cubiculum, in quo sol nascitur
conditurque; lata post apotheca et horreum, sub
hoc triclinium, quod turbati maris non nisi fragorem et
sonum patitur, eumque iam languidum ac desinentem; hortum et
gestationem videt, qua hortus includitur.
(14) Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus,
ambitur; nam buxus, qua parte defenditur tectis, abunde viret;
aperto caelo apertoque vento et quamquam longinqua aspergine maris
inarescit. Adiacet gestationi interiore circumitu via tenera
et umbrosa, nudisque etiam pedibus mollis et cedens. Hortum morus
et ficus frequens vestit, quarum arborum illa vel maxime ferax
terra est, malignior ceteris. Hac non deteriore quam maris facie
Chianti remota a mari fruitur, cingitur diaetis duabus a tergo,
quarum fenestris subiacet vestibulum villae et hortus alius
pinguis et rusticus.
(16) Hinc cryptoporticus prope publici operis
extenditur. Utrimque fenestrae, a mari plures, ab horto singulae
sed alternis pauciores. Hae cum serenus dies et immotus, omnes,
cum hinc vel inde ventis inquietus, qua venti quiescunt sine
iniuria patent.
(17) Ante cryptoporticum xystus violis odoratus.
Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut
tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris
ante tantum retro frigoris; similiter africum sistit, atque ita
diversissimos ventos alium alio latere frangit et finit. Haec
iucunditas eius hieme, maior aestate. Nam ante meridiem xystum,
post meridiem gestationis hortique proximam partem umbra sua
temperat, quae, ut dies crevit decrevitve, modo brevior modo
longior hac vel illa cadit. Ipsa vero cryptoporticus tum maxime
caret sole, cum ardentissimus culmini eius insistit. Ad hoc
patentibus fenestris favonios accipit transmittitque nec umquam
aere pigro et manente ingravescit. In capite xysti, deinceps
cryptoporticus horti, diaeta est amores mei, re vera
amores: ipse posui. In hac heliocaminus quidem alia
xystum, alia mare, utraque solem, cubiculum autem valvis
cryptoporticum, fenestra prospicit mare.
(21) Contra parietem medium zotheca perquam eleganter
recedit, quae specularibus et velis obductis reductisve modo
adicitur cubiculo modo aufertur. Lectum et duas cathedras capit; a
pedibus mare, a tergo villae, a capite silvae: tot facies locorum
totidem fenestris et distinguit et miscet.
(22) Iunctum est cubiculum noctis et somni. Non illud
voces servolorum, non maris murmur, non tempestatum motus non
fulgurum lumen, ac ne diem quidem sentit, nisi fenestris apertis.
Tam alti abdicitque secreti illa ratio, quod interiacens andron
parietem cubiculi hortique distinguit atque ita omnem sonum media
inanitate consumit. Applicitum est cubiculo hypocauston
perexiguum, quod angusta fenestra suppositum calorem, ut ratio
exigit, aut effundit aut retinet. Procoeton inde et cubiculum
porrigitur in solem, quem orientem statim exceptum ultra meridiem
oblicum quidem sed tamen servat.
(24) In hanc ego diaetam cum me recepi, abesse mihi etiam a
villa mea videor, magnamque eius voluptatem praecipue Saturnalibus
capio, cum reliqua pars tecti licentia dierum festisque clamoribus
personat; nam nec ipse meorum lusibus nec illi studiis meis
obstrepunt.
(25) Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed
puteos ac potius fontes habet; sunt enim in summo. Et omnino
litoris illius mira natura: quacumque loco moveris humum, obvius
et paratus umor occurrit, isque sincerus ac ne leviter quidem
tanta maris vicinitate corruptus.
(26) Suggerunt affatim ligna proximae silvae; ceteras copias
ostiensis colonia ministrat. Frugi quidem homini sufficit etiam
vicus, quem una villa discernit. In hoc balinea meritoria tria,
magna commoditas, si forte balineum domi vel subitus adventus vel
brevior mora calfacere dissuadeat.
(27) Litus ornant varietate gratissima nunc continua nunc
intermissa tecta villarum, quae praestant multarum urbium faciem,
sive mari sive ipso litore utare; quod non numquam longa
tranquillitas mollit, saepius frequens et contrarius fluctus
indurat.
(28) Mare non sane pretiosis piscibus abundat, soleas tamen et
squillas optimas egerit. Villa vero nostra etiam mediterraneas
copias praestat, lac in primis; nam illuc e pascuis pecora
conveniunt, si quando aquam umbramve sectantur.
(29) Iustisne de causis iam tibi videor incolere inhabitare
diligere secessum? quem tu nimis urbanus es nisi concupiscis.
Atque utinam concupiscas! ut tot tantisque dotibus villulae
nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. Vale. |